- CULPA
- CULPAapud Papin. Statium, l. 2. Theb. v. 233.----- ----- tacitae subit ille supremusVirginitatis amor, primaeque modstia culpae.Et, l. 2. Achilleidos, v. 273.Ast ego vel primae puerilis fabula culpaeNarrabor famulis -----concubitus primus est, uti Scholiastes exponit, illud Maronianum Didus loquentis introducens, l. 4. Aen. v. 19.Huic uni forsan poteram succumbere culpae.Namque et legitimi amplexus coniugum illâ non omni vacant. Maiori iure de stupro: apud eundem Statium, l. 9. Theb. v. 617.Nec mihi secretis culpam occultare sub antrisCura fuit.Et Ovidium, l. 2. Met. v. 451. de Calisto a Iove vitiata,Et nisi quod virgo est, poterat sentire DianaMille modis culpam -----Unde culpata sinus, h. e. praegnans, de Danae, apud eundem Statium, l. 6. Theb. v. 286.Et gravis Acrisius, speciesque horrenda Choroebi,Et Danae culpata sinus etc.Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.